라틴어 문장 검색

itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano deus quidam illam mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni veniendum fuerit, quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque certamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 2:1)
iam pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:16)
et afui proficiscens in Graeciam et, postea quam de medio cursu rei p. sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:1)
qui enim M. Antonium oppresserit, is bellum confecerit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 13 2:3)
a. 710 (44). BRVTVS ET CASSIVS PRAETORES M. ANTONIO COS.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24)
sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, Caepioni tantundem solutum est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 8:3)
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:5)
huic ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita mutandam ut, meliore et honestiore condicione quam qua ipse vult uti, imitetur homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et ingenium adferre oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 1:1)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
genu mehercule M. Antonium vidi, cum contente pro se ipse lege Varia diceret, terram tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 57:1)
nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:6)
M. Tullius de M. Antonii luxuria tantum fingere saltem potuisset, quantum ostendit dicendo, conchyliatis Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:3)
quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 331:2)
An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 27:2)
Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION