라틴어 문장 검색

Igitur post adsertam a Manlio, restitutam a Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in finitimos resurrexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 19:1)
Semel apud Anienem trucidati, cum singulari certamine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia detraxit, unde Torquati.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:1)
Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Manlium vero Capitolii vindicem, quia plerosque debitorum liberaverat altius et incivilius se efferentem, ab illa ipsa quam defenderat arce deiecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 18:1)
Nam cum Gnaei Manlii castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher invadit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM HISTRICUM 2:2)
Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du- bium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 2:1)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 8:1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
in summo custos tarpeiae manlius arcis in summa clipei parte;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6521)
tunc Manlius, custos Capitolii, Gallos detrusit ex arce, clangore anseris excitatus, quem privatus quidam dono Iunoni dederat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6529)
sane hic Manlius post defensum Capitolium pro praemio singulis libris farris ob virtutem a populo donatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65212)
hic tamen Manlius, postmodum adductus in suspitionem regni appetiti vel inimicorum oppressus factione, a populo damnatus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65215)
defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6581)
Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION