라틴어 문장 검색

et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 16:1)
Eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes, muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 3:1)
Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 24:1)
Nam et stella Mercurii XVI. Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:12)
igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia, uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.
(아풀레이우스, 변명 29:11)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
non enim ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exculpi.
(아풀레이우스, 변명 41:4)
aquila enimuero cum se nubium tenus altissime sublimauit euecta alis totum istud spatium, qua pluitur et ninguitur, ultra quod cacumen nec fulmini nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris et fastigio hiemis - cum igitur eo sese aquila extulit, nutu clementi laeuorsum uel dextrorsum tanta mole corporis labitur, uelificatas alas quo libuit aduertens modico caudae gubernaculo, inde cuncta despiciens ibidem pinnarum eminens indefessa remigia ac paulisper cunctabundo uolatu paene eodem loco pendula circumtuetur et quaerit, quorsus potissimum in praedam superne sese ruat fulminis uicem, de caelo inprouisa simul campis pecua simul montibus feras simul homines urbibus uno optutu sub eodem impetu cernens, unde rostro transfodiat, unde unguibus inuncet uel agnum incuriosum uel leporem meticulosum uel quodcunque esui animatum uel laniatui fors obtulit.
(아풀레이우스, 플로리다 2:14)
Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita.
(아풀레이우스, 플로리다 10:3)
item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.
(아풀레이우스, 플로리다 10:5)
cum in petram quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut ancora excipit.
(아풀레이우스, 플로리다 12:6)
"Ut ego quamvis ipsius aquilae sublimis volatibus toto caelo pervius et supremi Iovis certus nuntius vel laetus armiger, tamen non ad meum nidulum post illam pinnarum dignitatem subinde devolem!"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:3)
"Quid, quod istas nocturnas aves, cum penetraverint Larem quempiam, sollicite prehensas foribus videmus affigi ut, quod infaustis volatibus familiae minantur exitium, suis luant cruciatibus?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:7)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)
"Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum."
(아풀레이우스, 변신, 5권192)

SEARCH

MENU NAVIGATION