라틴어 문장 검색

Niliacum ridebis holus lanasque sequaces, Inproba cum morsu fila manuque trahes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LVII Colocasia1)
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXV Coracinus1)
Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXXII Acetum1)
victa est Pectine Niliaco iam Babylonos acus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CL Cubicularia polymita2)
et 'umidum' est quod extrinsecus habet aliquid umoris, 'uvidum' vero quod intrinsecus, unde et 'uvae' dictae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 202)
uliginosus ergo ager est semper uvidus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1843)
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos Consociare sonos, oculisque exponere Voces;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:6)
Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
et modo marmoreis referant audita theatris, et modo Niliacis carmina lusa modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 64:4)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
valle sub umbrosa locus est aspergine multa uvidus ex alto desilientis aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권292)
hac ego Pelignos, natalia rura, petebam, parva, sed assiduis uvida semper aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권465)
sed rex Niliaci litoris invido fervens felle iubet praevalidam manum in bellum rapidis ire cohortibus, ferratasque acies clangere classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae13)
transmissa raptim praeda cassos dentium eludit ictus incruentam transvolans inpune linguam, ne retentam mordicus offam molares dissecarent uvidi, os omne transit, et palatum praeterit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium28)
sed cum caerulei proelia gurgitis iussisset Domini dextra quiescere, ad portum fluitans cumba relabitur exponitque solo litoris uvidi contractos pluvio frigore remiges, tunc de litoreis saepibus algidi arentum propere bracchia palmitum convectant rapidos unde focos struant:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권2)

SEARCH

MENU NAVIGATION