라틴어 문장 검색

castra militem ditavere non eius modo exercitus qui victus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia militabat omnibus fere caris rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra Pyrenaeum relictis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 645:1)
Hannibal superato Pyrenaeo saltu per Gallias fusis Volcis, qui obsistere conati erant ei, ad Alpes venit et laborioso per eas transitu, cum montanos quoque Gallos obvios aliquot proeliis reppulisset, descendit in Italiam et ad Ticinum flumen Romanos equestri proelio fudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXI Periocha5)
abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 608:1)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
haec una inter Pyrenaeum et Gadis statio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 623:4)
Hasdrubal, iam antequam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 305:1)
et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 318:2)
M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION