라틴어 문장 검색

Quinta vero ratione non solum in consiliis, sed etiam in omnibus actibustuis omnino cupiditatem expellere ac removere debes, quia "cupiditas nihilamat, nisi quod non licet;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 91:1)
alia enim est præceptiva, alia prohibitive, tertia permissiva, quarta consultiva, quinta completiva.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 226:2)
Quinta vero ratione vitandum est bellum, quia in eo maxime versaturpericulum, quod a sapientibus multum est fugiendum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 268:1)
Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus levites interpres et quidem exsecutor est (23, q.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 4:2)
Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 2:1)
Cuius oppidi praesidio erat semper Quinta Parthica legio destinata, cum indigenarum turma non contemnenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 3:1)
Ac priusquam lux quinta occiperet, signo per lituos dato, ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alituum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat, campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 12:1)
Quo rumore perculsus, praefectus praetorio Taurus, ut hostem vitans externum, mature discessit, vectusque mutatione celeri publici cursus, transitis Alpibus Iuliis, eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 4:1)
Sub hac altitudine aggerum, utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:3)
Formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino assultu, obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:3)
Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 5:1)
Corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 1:2)
Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 9:1)
Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio mota est diu inexcita repentino, parum nunc formidanda, sed immensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptim proclivia, obsessaque ab eisdem Marcomannisque Aquileia, Opitergiumque excisum, et cruenta complura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe Pio, quem ante docuimus, Marco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 1:1)
veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium acciderat comitem, quo per fraudem a Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION