라틴어 문장 검색

ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 3:1)
postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 2:1)
primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 95장 1:2)
inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 1:2)
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam et Marium, si uis, aspice, sed reducem, nec non Antoni ciuilia bella mouentis non semel infectas aspice caede manus, et dic:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:1)
matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:5)
at vobis mala multa di deaeque dent, opprobria Romuli Remique.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 287)
Cinaede Romule, haec videbis et feres?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 292)
cinaede Romule, haec videbis et feres?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 294)
sis quocumque tibi placet sancta nomine, Romulique, antique ut solita es, bona sospites ope gentem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 346)
Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis, gratias tibi maximas Catullus agit pessimus omnium poeta, tanto pessimus omnium poeta quanto tu optimus omnium patronus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 491)
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, post ingentia facta deorum in templa recepti,dum terras hominumque colunt genus, aspera bellacomponunt, agros adsignant, oppida condunt,plorauere suis non respondere fauoremsperatum meritis.
(호라티우스의 두번째 편지, 12)
Populus Romanus a rege Romulo in Caesarem Augustum septingentos per annos tantum operum pace belloque gessit, ut, si quis magnitudinem imperii cum annis conferat, aetatem ultra putet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 1:1)
Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 9:1)
Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION