라틴어 문장 검색

Dehinc Stephanus Blesensium comes, poenitentia ductus, Hierosolymam reditum parat, Stephanus quoque dux Burgundiae, Milo etiam de Braio, Wido pariter rufus capite, Hugo et Bardolfus de Breis, Engelradus episcopus de Monte lauduni, Viscones de Firmamento, Reinoldus episcopus de Suessones, Baldewinus de Grandpreit, miles pulcherrimus, Dudo de Claromonte, Walbertus castellarius Lauduni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:3)
Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, [0617C] Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:3)
Et alibi, "Sicut carbones ad prunas,et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 44:6)
Hii sunt carbones, quos debemus inicere super capita inimicorum nostrorum, ut ait Beatus Paulus, in Epistula adRomanos:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:10)
Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:13)
plane quidem, si quis ita ut tu, Aemiliane, nunquam ferme os suum nisi maledictis et calumniis aperiat, censeo ne ulla cura os percolat neque ille exotico puluere dentis emaculet, quos iustius carbone de rogo obteruerit, neque saltem communi aqua perluat:
(아풀레이우스, 변명 8:3)
M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn.
(아풀레이우스, 변명 64:5)
patent artes tuae, Rufine, fraudes hiant, detectum mendacium est:
(아풀레이우스, 변명 81:7)
hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari?
(아풀레이우스, 변명 82:12)
uel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses.
(아풀레이우스, 변명 94:9)
"Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos tunc protinus inexpugnabili magicae disciplinae potestate et caeca numinum coactorum violentia ilia corpora, quorum fumabant stridentes capilli, spiritum mutuantur humanum et sentiunt et audiunt et ambulant, et qua nidor suarum ducebat exuviarum veniunt et pro illo iuvene Boeotio aditum gestientes fores insiliunt;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:28)
Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 5:1)
Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, 'russus' et 'ruber,' sed alia quoque habemus plura quam quae dicta abs te Graeca sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:1)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION