라틴어 문장 검색

De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:3)
hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim devoratur et absorbetur, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:15)
Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:5)
CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat);
(카이사르, 내란기, 3권 4:16)
te Leda mallet quam dare Castorem;
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:3)
nam dicere birrum, si Castor iuret, castoreum nequeo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De birro castoreo2)
Fallaces vitreo stellas componere mundo et vaga Saturni sidera saepe queri venturumque Iovem paucis promittere nummis Cureti genitor noverat Uranius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium1)
attrivit Saturnus opes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In eundem Curetium5)
iam per noctivagos dominetur Olybrius axes pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:120)
si dominus legeretur equis, tua posceret ultro verbera Nereidum stabulis nutritus Arion serviretque tuis contempto Castore frenis Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:335)
si dicto parere negas, patefacta ciebo Tartara, Saturni veteres laxabo catenas, obducam tenebris solem, compage soluta lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:51)
sic tertius heres Saturni latebrosa vagis rimatur habenis devia, fraternum cupiens exire sub orbem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:83)
ille ego Saturni proles, cui machina rerum servit et immensum tendit per inane potestas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:156)
turrita Cybebe me quoque Saturno genuit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:167)

SEARCH

MENU NAVIGATION