라틴어 문장 검색

Pulchre de his Tullius:
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:21)
Repertos quosdam dicit Tullius, qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum aestimarent;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:30)
Verbi pauperiem redimit splendore colorum Tullius et dictis ornatus fulgura donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:8)
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic Excedunt matris Nature iura, quod eius Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat, Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis, Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:20)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
cum Tullio, orationem rhetoricis colorum stellare sideribus;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:27)
Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
Exinde post dies novem, de [0666B] universis locis per circuitum sociis convocatis, rediit Jerusalem mense Februario, ubi capite jejunii inchoante, in monte Sion Christiano more cinere asperso capiti de manu Baldewini, episcopi Caesareae Cornelii, ritum quadragesimalem peregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 52:4)
Jam sic Evermero ultro et absque spe ulla honore patriarchatus privato, tam regis quam Arnolfi cancellarii et totius Ecclesiae electione clericus quidam, Gobelinus nomine, subrogatur, et Evermerum Caesareae Cornelii, quae nuper pastore viduata erat, archiepiscopum fieri ab omnibus acclamatum [0678A] est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:2)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)
Et Tullius De Amicitia commendavit fidem,dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:14)
Inde eciam Tullius dixit, Videndum est ut ea libertate utamur que prosit amicis, neminem noceat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:16)
Unde idem Tullius dixit, "Nichil est liberale quod non sit iustum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:20)
Nam ut ait Tullius De Officiis, "Nequedolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus homini accidere possit,tam est contra naturam, quam ex alieno incommodo suum augere commodum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:12)
Et odium secundum Tullium est venenumamicitie, quare amicitia eius vel gratia quesita, de facili non bene potestdurare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION