라틴어 문장 검색

Ut enim quinarii subiectam notulam fingant de v, vel denarii, quam descripsimus, id est de x, et alias huiusmodi non natura posuit, sed usus adfinxit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:7)
quadratus in quattuor triangulos divisus, pentagonus in v triangulos divisus, exagonus in sex triangulos divisus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:6)
Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:6)
quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt.
(카이사르, 내란기, 1권 24:6)
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:4)
At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장1)
Ea lectio facile mutari potuit in VII ex antiqua scriptura στοιχείου u. 200, 31 si [manus] vulneri imponitur, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1099)
Duodequinquagesimo die ab aequinoctio verno, cum fit Vergiliarum exortus circa v idus Maias, incipiunt examina viribus et numero augeri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 4:1)
dein mutua formidine non ultra iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni Romam ad dicendam causam veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장2)
et Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi publica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum deportatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 13장3)
Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in senatum inducti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장1)
censuitque Vibius Marsus ut M'. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super numerum legaretur qui templi curam susciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장5)
Domitius, Vibius Marsus, L. Arruntius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장6)
adnectebatur crimini Vibia mater eius, ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장2)
fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 28장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION