라틴어 문장 검색

frueretur immo his set redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장4)
inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장10)
solis uirginibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 44장 3:1)
dedit et legata plerisque, inter quos uirginibus Vestalibus, sed et militibus uniuersis plebeique Romanae uiritim atque etiam separatim uicorum magistris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 76장 1:3)
alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:3)
incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali supplicio, posteriora more ueteri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:7)
Collis o Heliconii cultor, Uraniae genus, qui rapis teneram ad virum virginem, o Hymenaee Hymen, o Hymen Hymenaee, cinge tempora floribus suave olentis amaraci, flammeum cape, laetus huc, huc veni niveo gerens luteum pede soccum, excitusque hilari die nuptialia concinens voce carmina tinnula pelle humum pedibus, manu pineam quate taedam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 611)
Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:19)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos, Troianam soli cui fas vidisse Minervam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:39)
Et aestuantem basiant et algentem, Et nuptiale basium reservantem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII4)
unde nuptiale carmen Hymenaeus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1274)
dant signum] ut dei nuptiales.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1671)
hymenaeum autem nunc carmen nuptiale dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3983)
hi fescenninas acies Fescenninum oppidum est ubi nuptialia inventa sunt carmina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6951)

SEARCH

MENU NAVIGATION