라틴어 문장 검색

Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et aestiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:3)
Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 1:4)
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:3)
ad athletarum spectaculum inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:2)
Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim intulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 1:1)
exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 2:4)
Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:4)
suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe tempus ad consultandum petituros.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:1)
Poetae tenero, meo sodali velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 351)
donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장45)
inmolet aequishic porcum Laribus;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장120)
nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 21:2)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION