라틴어 문장 검색

Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit.
(불가타 성경, 집회서, 3장32)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
Et in speculando consistit delectatio et maior, cum intellegibilia sint nobiliora.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:7)
mens omnis aberrat in vulnus, quod fixit Amor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:4)
nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ, ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια.' item tertiis litteris:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 5:4)
'tardum' autem 'saporem' dicit vix intellegibilem, quod illi ad car- nem mediam citri referunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1267)
salsasque f. p. herbas ut et multum potantes reddant plurimum lactis, et ipsum lac non sit fatuum, sed habeat salis oc- cultum, id est vix intellegibilem, non statim apparentem saporem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3951)
sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 55:5)
ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa - sic enim aiebas - , tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 72:6)
Tamen a proposito, inquam, aberramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 111:7)
Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:7)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
qui etiam si aberrant a coniectura, video tamen quid sequantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 100:2)
quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:2)
Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION