라틴어 문장 검색

Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis, quia, sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit, sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:13)
Atque ego his eius verbis, ut tum ferebat aetas, inritatior, Audi, inquam, mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IX 8:1)
Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum qui eam nimio plus videatur appetere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:11)
Sensus enim per se res infirma est, et aberrans:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:9)
Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a via omnino aberraverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:1)
Verum de istis largitoribus non multum aberraverit, qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:5)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)
In demonstrationibus enim mathematicis, si mens vel minimum aberret, de novo incipiendum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:39)
Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:11)
Ueris falsa redarguit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 25:1)
mens omnis aberrat in vulnus, quod fixit Amor.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:4)
etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 55장 1:1)
nam ἐν τοῖσ σπουδαίοισ, ubi non aberrauit eius animus, satis apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια.' item tertiis litteris:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 5:4)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
ad quem Cristus, redarguens, conversus dixit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION