라틴어 문장 검색

Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo sit, incilia excitentur, quae ad codicem deducant aquam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 13:1)
Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 17:2)
Quae ut sit ferax, cum adoleverit, alte eam ablaqueato, et iuxta ipsam radicem truncum findito, et in fissuram cuneum tedae pineae adicito, et ibi relinquito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:2)
primum exilem et cito arefactum, ideoque puella nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero instar arboris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 2:2)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장9)
Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et Callet et in Asia Pitane, ubi lateres, cum sunt ducti et arefacti, proiecti natant in aqua.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장23)
Non minus si faex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet colorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION