라틴어 문장 검색

Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:11)
regiones, enim, exercitui proximae, victum militibus necessarium ministrare prorsus abnegarunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.36)
"Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:35)
"decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII37)
praeterea lateris vigili cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum haec et tela putant, pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII90)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
consimili ratione venit bubus quoque saepe pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:11)
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:2)
Balantumque gregem fluvio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:2)
Balantum pecudes quatit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:4)
Nec abnego potuisse me quoque tamquam palinodiam canere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 4:1)
In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nihil nocent propositae quaestioni et eloquenter dicta non abnego.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:1)
Hoc verum esse quis abneget?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:2)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION