라틴어 문장 검색

Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album, moly vocant superi, nigra radice tenetur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:1)
"quin et Concordia sospes, germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet, haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta, unum opus egregio restat post bella labori, o proceres, regni quod tandem pacifer heres belligeri, armatae successor inermus et aulae, instituit Solomon, quoniam genitoris anheli fumarat calido regum de sanguine dextra."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1231)
Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:1)
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:3)
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:8)
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:10)
alitur vitium vivitque tegendo, dum medicas adhibere manus ad volnera pastor abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:6)
te Spes et albo rara Fides colit velata panno nec comitem abnegat, utcumque mutata potentis veste domos inimica linquis, at volgus infidum et meretrix retro periura cedit, diffugiunt cadis cum faece siccatis amici, ferre iugum pariter dolosi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 355)
cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem, quod more poetis frequentissimo digressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 106:3)
Huic ingrato, qui beneficiorum fraudator est et in hanc partem procubuit animo, non magis dabit beneficium, quam decoctori pecuniam credet aut depositum committet ei, qui iam pluribus abnegavit.
(세네카, 행복론, Liber IV 123:3)
"te cretus Echione nempe abnegat esse deum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem50)
hostiles super ipse, ut victor, acervos, pacifera lauro crinem vittisque decorus accubat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권25)
Neque abnegauit se etiam eandem subiturum esse religionem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION