라틴어 문장 검색

Inter nature si ponas munera mortem, Te de morte metus sollicitare nequid.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 79:12)
Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:18)
addito enim numero, fit alius numerus, aboletur superior:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:4)
Adjecit, inquit, parere Abel, hoc est, meliorem Eva quae graviter ante peccaverat, ex se generavit sententiam ut superioris sententiae aboleret errorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:2)
et opprobriosae fraudis velamine operit corporis sui stratum, ad sollicitandos juvenum animos absentiam viri, hoc est, incuriam legis obtexens.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:17)
Sollicitato a voluptate virtus saniora consulit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 1:1)
Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:2)
Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 1:5)
Sed improbum plus praesentia, quam futura sollicitant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:4)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)
Aboleatur resurrectio terrena, ut coelestis gratia redundet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:17)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)
Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίασ nos appellamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 18:1)
Quo comperto irrevocabili ira princeps percitus et dolore, fiduciam omnem fundandae securitatis in eodem posuit abolendo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION