라틴어 문장 검색

Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
Quanto autem excellentia divinae naturae a caeteris quas condidit naturis, longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus, quibus satisfacere de ista valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:6)
Licet me raro corporaliter vestro repraesentem aspectui, corde tamen et animo a vestra nunquam abscedo praesentia;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:2)
His itaque per turmas ex diversis regnis et civitatibus in unum collectis, sed nequaquam ab illicitis et fornicariis commistionibus aversis, immoderata erat commessatio, cum mulieribus et cum puellis sub ejusdem levitatis intentione egressis assidua delectatio et [0407B] in omni temeritate sub hujus viae occasione gloriatio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 52:2)
Postquam hostilis impetus abscessit, quartae imminente lucis crepusculo, Francigenae, Lotharingi, Alemanni, Bawari, Flandrenses et universum genus Teutonicorum castra moverunt cum omnibus rebus sibi necessariis et spoliis Turcorum, et in vertice Nigrorum montium castra metati, hospitio pernoctaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:1)
sed desiderio eundi Jerusalem aversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:6)
» Hac comitis legatione et solamine cives ac milites animati, et a redditione urbis et dandis dextris aversi, orto sole, in moenibus ad defensionem constiterunt, sagittis, fundibulis, omnique armorum genere ducem cum suis ab obsidione urbis arcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 102:6)
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
Tankradus quidem videns sibi cives aversos, ante [0663C] urbis moenia tentoria locavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:1)
Bonum est verum, si non aliquid immisceatur aversum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:16)
propter quod etiam ipse Perseus hoc caput averso vultu abscisum tenet.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 16:2)
Quo cognito abscessere latrones, nulla re amplius memorabili gesta, (ut solent,) avia montium petiere celsorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 20:2)
Hocque solo contumaciter dicto, subiratus abscessit, nec in conspectum eius postea venit, saepius arcessitus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 10:2)
Perductus est eisdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem, concitoremque interdum, ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 10:1)
Quibus vincendi primitiis laetus, per Treveros hiematurus, apud Senonas oppidum tune opportunum abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION