라틴어 문장 검색

et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장42)
vel ex angulo quoque caruncula abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장42)
Excipi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장62)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est adverso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장73)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장33)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장15)
Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum versum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장13)
Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장23)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장9)
Neque vero si discusso ventre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장11)
si scrotum et sub hoc protinus vitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION