라틴어 문장 검색

"Sed prior Tlepolemus iaculum, quod gerebat, insuper dorsum bestiae contorsit:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:30)
"At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:8)
Reddite igitur animas, quas truculenta vestra manus, contorsit, et, sicuti a nobis vester Hercules redhibetur, sic etiam a vobis tantorum animae reddantur.
(아우구스티누스, 편지들, 16. (A. D. 399 Epist. L) Ductoribus Ac Principibus Vel Senioribus Coloniae Sufetanae Augustinus Episcopus11)
Quantum vero ad Iacobum Tirrellum, ei caput paulo post abscissum est in turre ipsa propter alia laesae maiestatis crimina.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:25)
si quis (exempli gratia) observaverit, inesse corporibus appetitum contactus ad invicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut vacuum detur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:2)
quid continuetur, quid abscindatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 20:5)
abscissus, aut continuatus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 26:9)
Videtur enim omnis aer abscissus a continuitate aeris forinseci habere nonnihil teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:4)
Quod si certam aliquam praenotionem habeat, statim abscinditur infinitum, et fit discursus memoriae magis in vicino.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:12)
Atque ita abscinditur infinitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:17)
spiritus abscissi, ramosi simpliciter, ramosi simul et cellulati;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 388:2)
Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:11)
a carnibus tuis abscinde illam et dimitte illam de domo tua.
(불가타 성경, 집회서, 25장36)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION