라틴어 문장 검색

Quamuis autem non abscisus neruus est, tamen si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse et sano quoque eo tumorem permanere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:1)
abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:4)
Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:2)
Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 3:3)
hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 1:3)
et eques quidem scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 2:1)
sin placuit, frameas concutiunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 6:2)
tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:3)
exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
abscisis crinibus nudatam coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 2:3)
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 1:2)
incuriosos milites - vernacula utebantur urbanitate - quidam spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장6)
tum confossum laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장7)
quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION