라틴어 문장 검색

Quamquam igitur immite quiddam barbaricis concrepantibus tubis, manipuli furentium imminebant, ipsi quoque parmas genibus illidentes, tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 39:1)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
Barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas, mucronesque acrius resistentium pectoribus illidentes, sinistrum cornu perrumpunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 12:2)
Videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:1)
unde factum est ut cruenta quaestione vexati, cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant, aperte confessi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 9:4)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur.
(아풀레이우스, 변명 14:10)
ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
(아풀레이우스, 변명 50:6)
Iamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum, iam patentis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae illisu nectarco prona cupidine adlibescenti,
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:11)
"Vulpinaris amasio, meque sponte asceam cruribus meis illidere compellis?"
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:9)
Quae uero liquentia ut aer atque aqua facile quidem diuidentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscisa relabuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:16)
Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:8)
Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant.
(카이사르, 내란기, 3권 72:2)
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION