라틴어 문장 검색

id se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male administratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장5)
igitur absistentibus his pari metu exterriti Bructeri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장9)
stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장6)
mox adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et missus cum mandatis Montanus ad Civilem ut absisteret bello neve externa armis falsis velaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장2)
et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:3)
additum fabulae ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:2)
et cum comperisset nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 49장 2:2)
deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis - neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:1)
Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit - quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio - , cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 3:1)
Rex bonum animum habere eis iussis Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 30:1)
Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 11:1)
Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 4:3)
Sive nominis, quod gentes, quae sub regibus vivunt, reges inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 3:1)
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 15:1)
Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION