라틴어 문장 검색

Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
et peniculo serie litterarum abstersa, solaque incolumi relicta subscriptione, alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 4:2)
At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius exspectabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:3)
postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
(아풀레이우스, 변명 97:4)
"audivi vesperi, meis his, inquam, auribus audivi, quod non celerius sol caelo ruisset noctique ad exercendas inlecebras magiae maturius cessisset, ipsi soli nubilam caliginem et perpetuas tenebras comminantem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:16)
"Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat, ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권44)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
"nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:119)
Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum:
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:10)
Nec multo post adveniunt illi vinarios utres ferentes et gregatim pecua comminantes:
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:1)
hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:6)
Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam nonnunquam comminabatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:4)
At ille deum fidem clamitans et cruorem uxoris abstergens altius quiritabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:1)
Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem:
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION