라틴어 문장 검색

Quo cognito Saturninus (iam enim aderat, et praetenturas stationesque disponebat agrarias ), paulatim colligens suos, digredi parabat consilio non absurdo:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 5:1)
respondeo igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.
(아풀레이우스, 변명 32:8)
Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam;
(아풀레이우스, 변명 49:1)
cur autem tam absurdis tamque tabernariis blanditiis subigitarem, quem idem aiunt uersibus amatoriis satis scite lasciuire?
(아풀레이우스, 변명 85:6)
nam non necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.
(아풀레이우스, 변명 87:2)
"In verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:7)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
"Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:5)
Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur:
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:3)
"Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:30)
nec tibi videatur absurdum quod illo tempore,cum in vana mundi huius aestuarem, quamvis me multum amare videreris, nondum eras amicus meus, quando nec ipse mihi amicus eram sed potius inimicus.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 3:2)
Quid est enim absurdius quam mulierem de humili veste viro superbire, cui te potius expediret obtemperare candidus moribus quam nigellis vestibus repugnare, quia etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi quam illo inconsulto contemptoque praesumi?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:5)
sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 8:4)
quod quidem, inquit, nimis absurdum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 7:2)
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION