라틴어 문장 검색

cellas et hic abusus est, ut favorum cavernas vel alvearia cellas vocaret, ut alibi thesauros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4336)
Lucanus hospes in externis audivit curia tectis (5.11). nec mirum abusum esse Vergilium, cum et Plautus paupera dixerit ab eo quod est hic et haec pauper, ut pauperque senatus item pauperque domus, nec nota potentum munera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5394)
acies vulcania ideo abusus est, quia comparatio ad bellum pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4081)
quid enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:3)
Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:1)
omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:6)
conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:12)
nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 3:4)
et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 5:2)
cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 12:3)
itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 9:6)
nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 5 1:4)
Vsus enim, non abusus, legatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:3)
2. Haec soror obiurgat nos sibi damnum facientes propter insanum usum bonorumque sibi a Deo datorum abusum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 4:1)
Sicut Episcopi Africae Australis dixerunt, “talenta et implicatio omnium necessaria sunt ad damnum reparandum abusu humano creationi Dei allatum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION