라틴어 문장 검색

HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 2:1)
Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τη`ν περι` ̓Ωρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 6:1)
Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:1)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
At nova academia acatalepsiam dogmatizavit, et ex professo tenuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:2)
Hinc schola Academiae novae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:8)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
ornantur veteres et nobiliore magistro in Latium spretis Academia migrat Athenis, ut tandem propius discat, quo fine beatum dirigitur, quae norma boni, qui limes honesti;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:45)
nec ullus Asinii aut Messallae liber tam inlustris est quam Medea Ovidii aut Varii Thyestes.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 6:2)
et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quidquid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum , sed Academiae spatiis consecutum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 6:1)
Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in quarto Farsalie et Ovidius in nono De rerum transmutatione;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:39)
Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 22:12)
7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:1)
Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 108:3)
Academiam Alexandriae munificentissime instituendam curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.42)

SEARCH

MENU NAVIGATION