라틴어 문장 검색

quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:5)
qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:1)
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:3)
commutat commota manus ac pollice docto pingere philosophi victricem Laida coepit, quae Cynici per menta feri rugosaque colla rupit odoratam redolenti forcipe barbam, subrisit Pallas castoque haec addidit ore:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium62)
"non nostra ulterius ridebis dogmata, virgo philosopho nuptura meo;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium63)
si vera metimur aestimamusque, fors fuat an philosophi vitae scriptor aequalis maiorum temporibus accesserit, certe par saeculo meo per te lector obvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 6:2)
etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:4)
Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말1)

SEARCH

MENU NAVIGATION