라틴어 문장 검색

Et apprehenso accipitre simulque et canibus aspiciens vidit chartulam conscriptam, quae aurea catenula praedictae inhaerebat perticae colligata, de qua quum diligenter exquireret, tale promeruit audire responsum:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:24)
Hanc te asportare oportet et regulas amantibus indicare, si pacificum volueris accipitrem reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:26)
Has autem regulas, ut dixi, secum Brito praefatus adduxit et ex parte regis amoris illi dominae, pro cuius amore tantas fuerat passus angustias cum ipso repraesentavit accipitre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 27:1)
Ipsam namque Fidem Racio non prevenit, immo Ipsa Fides hanc anticipat Fideique docenti Obsequitur tandem Racio, sequiturque docentem Articulos Fidei, diuinaque simbola carnis Inserit hec, scribens animo quod arundine pingit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:6)
Illic accipiter violentia et tyrannide a subditis redditus exposcebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:86)
Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:87)
Nisi vero et accipitres, aves domitae et gratissimae procerum et nobilium, calore eodem et siti moriebantur in manibus eas ferentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:10)
Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:2)
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
Nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:2)
Accipitrem milui pulsurum bella columbe Accipiunt regem.
(ANONYMUS NEVELETI, De accipitre et columbis 25:1)
Inpetit accipiter nidum.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:2)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
"Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:41)
"Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION