라틴어 문장 검색

Sanguine civili rem conflant, divitiasque Conduplicant avidi, caedem caede adcumulantes, Crudeles gaudent in tristi funere fratris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 15:4)
Et Cosmianis ipse fuscus ampullis Non erubescit murice aureo nobis Dividere moechae pauperis capillare.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII9)
At tu multa diu dicis vitreisque tepentem Ampullis potas semisupinus aquam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXV2)
insvper addit accumulat verbis beneficium, dicens pacem se etiam vivis velle praestare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1073)
habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 42:5)
ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:3)
at vero pravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 43:4)
Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:17)
Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et Spero inquit futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:5)
Accumulat ecce liberum funus parens, infirmus auxiliator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:25)
Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem videmus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:1)
maximus hic fastis accumulatur honos, deficit ingenium, maioraque viribus urgent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권71)
ture etiam ducibus parvoque sacello inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes adcumulant, longum miseris processit in aevum mos patrius:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권62)
plena laborantes aegre domus accipit undas, artaque confertis aestuat in foribus, maternum pandens gremium, quo condat alumnos ac foveat fetos adcumulata sinus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.59)
turritum fortis caput adcumularat in altum crinibus, extructos augeret ut addita cirros congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 146)

SEARCH

MENU NAVIGATION