라틴어 문장 검색

superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
그는 교만해져서 아무것도 깨닫지 못할 뿐만 아니라 논쟁과 설전에 병적인 열정을 쏟습니다. 이러한 것에서부터 시기와 분쟁과 중상과 못된 의심과 (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장4)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.
원로는 흠잡을 데가 없어야 하고 한 아내의 충실한 남편이어야 하며, 자녀들도 신자이어야 하고 방탕하다는 비난을 받지 않아야 하며 순종하는 사람이어야 합니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장6)
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
어리석은 논쟁과 족보 이야기, 분쟁과 율법 논란을 피하십시오. 그러한 것들은 무익하고 헛될 뿐입니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 3장9)
Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
그러나 여러분이 마음속에 모진 시기와 이기심을 품고 있거든, 자만하거나 진리를 거슬러 거짓말을 하지 마십시오. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장14)
ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
시기와 이기심이 있는 곳에는 혼란과 온갖 악행도 있습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장16)
Quolibet quis acquiescat modo, non est haereticus, nisi in contentione haereticus fiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:42)
Semper delatoriae accusationis calumniam evitavi, numquam relictae militiae probra sustinvi, eo quod honestum mihi esset pro patria mori:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:14)
Verum quia hinc inde verisimilia videntur iura proposita, ut vobis accusationis prorsus omnis tollatur occasio, cuiuscunque vultis dominae vel probi viri de positis a nobis capitulis non recuso iudicium, scilicet an inter coniugatos amor sibi locum valeat vindicare, et an inter amantes zelotypia valeat iuste laudari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 14:3)
contentiones, aemulationes, odia, suspiciones corruptis hominum moribus invehens.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:33)
Quando inter nos iras, rixas, dissensiones, aemulationes, vel contentiones ortas audisti?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:24)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)
haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:22)
quibus receptis, gravis contentio cum Bulgaris oritur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 19:2)
Hac igitur nocte cum omni tranquillitate peracta, et obsidibus Petro a principe fideliter restitutis, centum viri Alemannorum propter contentionem vilissimam, cum quodam Bulgaro vespere habitam in venditione et emptione, paulisper subtracti a tergo agminis Petri, septem molendinis, quae sub praedicto ponte in flumine degebant, ignem submiserunt, et in favillam redegerunt, quin et domos quasdam, quae extra urbem erant, simili incendio in ultionem furoris sui succenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 20:4)
Juvenem quemdam Hungarum, ut aiunt qui praesentes fuerunt, pro vilissima contentione paro per secreta naturae transfixerunt in fori platea.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION