라틴어 문장 검색

Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:3)
Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:4)
Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leviorem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장43)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장47)
vomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장64)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장108)
At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장47)
ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장4)
pomum quodcumque acidum vel acerbum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장6)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장4)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 23장2)
etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장2)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa curcurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo sive potio adsumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 27장2)
item mel coctum, pira inmatura, sorva, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae vel albae vel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infervuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluvia potissimum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION