라틴어 문장 검색

Nam verbum Deus est, mundum creavit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos veneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est, atque ideo non terrenis divitiis nec largitate munifica, sed religiosis operibus, et gratiarum actione placatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:4)
Sunt enim quidem multa quae appellantur sophismata, sicut conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:11)
Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:12)
Non est enim malum scire decipere vel adulterari, sed ista committere, quia ejus rei bona est cognitio, cujus pessima est actio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:10)
Idem in primo Topicorum, cum propositionem et quaestionem et conclusionem definisset et suis singula proprietatibus distinxisset;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:1)
Idem igitur est propositio quomodo conclusio, sed differunt supradicto modo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:3)
Posse itaque Deus omnia dicitur, non quod omnes suscipere possit actiones, sed quod in omnibus quae fieri velit, nihil ejus voluntati resistere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:19)
Qui etiam cum ab operando quiescere dicitur, consummationem operis ejus, non eum ab aliquo actionis motu cessare significamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:1)
Ipsa quippe ejus dispositio, quam in mente habuit ab aeterno, ejus actio dicitur, cum ad effectum perducitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:4)
Quod autem illa passio sit innata, manifesta tibi ratione ostendo, quia passio illa ex nulla oritur actione subtiliter veritate inspecta;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:15)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:47)
Cur ex premissis conclusio nata, loquendo Quod premissa velint uultu signetur eorum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:14)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
angelus actione componit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION