라틴어 문장 검색

De Graecis autem dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nominarunt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hilaritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:3)
C.D. 2.11 Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 27:2)
Pompeium etiam simulatorem puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 10:2)
saepe tamen vere coepit simulator amare, saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:437)
tantum, ne pateas verbis simulator in illis, effice, nec vultu destrue dicta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 24:2)
At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae Morphea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:1)
non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 8:3)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION