라틴어 문장 검색

Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:3)
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,ut sive semipleni favi sint, differantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:1)
quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장4)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 27:1)
"Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:21)
Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 53)
Me lenone placet, duce me perductus amator, Ianua per nostras est adaperta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 129)
pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 15:10)
Icta pedum motu trepidantem et multa timenem visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum prodidit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:1)
"membra morbis ulcerosa, viseerum putredines mando ut abluantur"
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae12)
est ulcerosis artubus qui tabe corrupta fluat, est cuius arens dextera nervos in ulnam contrahat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.48)
"hi, quos superbus despicis, quos execrandos iudicas, brevi ulcerosos exuent artus et incolumes erunt, cum carne corruptissima tandem soluti ac liberi pulcherrimo vitae statu in arce lucebunt Patris, non sordidati aut debiles, sicut videntur interim, sed purpurantibus stolis clari et coronis aureis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.87)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
Seneca Lucilio suo salutem Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 461)

SEARCH

MENU NAVIGATION