라틴어 문장 검색

iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 682:1)
pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:3)
ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 291:1)
Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 322:1)
excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 536:1)
Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 434:1)
eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:1)
tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbriam facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 5:1)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
qui ubi adequitavit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum duobus equitibus vallum intravit speculatusque omnia cum cura renuntiat insidias profecto esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 515:1)
eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 564:1)
Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis excursionibus vastare coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 370:1)
satisque iam etiam in posterum videbatur provisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 393:1)
postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:2)
ea arx fuerat Hasdrubali ad excursiones circa mediterraneos populos faciendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION