라틴어 문장 검색

sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:5)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 25장 5:3)
In quibus si praecisi nervi sunt, qui continebant, debilitas ejus partis sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 62:2)
sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae negligentia quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 24:7)
Nan et debilitas sequitur, et tenuis cicatrix inducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:5)
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces et Trebiam saevo geminassent funere Cannae, nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum, ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:147)
nam cum barbaries penitus commota gementem inrueret Rhodopen et mixto turbine gentes iam deserta suas in nos transfunderet Arctos, Danuvii totae vomerent cum proelia ripae, cum Geticis ingens premeretur Mysia plaustris flavaque Bistonios operirent agmina campos, omnibus adflictis et vel labentibus ictu vel prope casuris:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:23)
neque ignobiles tantum his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se cum coniuge et liberis victori permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장3)
frustra Pulchram praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem adflictae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장7)
igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장6)
illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset, misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장8)
sed civitas Vbiorum socia nobis malo improviso adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장5)
Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장1)
iam vero Italia novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis adflicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장7)
Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION