라틴어 문장 검색

cuius admirabile lumen et iocundum
(ARCHIPOETA, V15)
Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:4)
Episcopos quoque suos et omnem ecclesiasticum ordinem, comites ac nobiles suos, ministeriales etiam et omnes familiares admirabili amore diligebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:7)
Sed enim Metellum, inquit, "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 6:1)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 4:2)
Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C. Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi atrocissimus leo uni parsisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 16:1)
Sed id quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 10:1)
Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt, sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:2)
nosti enim, credo, verbum illud vetus et pervolgatum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 7:2)
Item in cocionem pervulgate dicit, quem veteres arillatorem dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:1)
nisi si 'candenti' dixit pervulgate et inproprie pro ferventi favilla, non pro ignea et relucenti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:2)
Sed eadem ipsa post etiam in pervulgatis commentariis scripta offendimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 13:2)
sed, ut video, pervulgate magis quam inscite locutus es;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:1)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION