라틴어 문장 검색

deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:2)
Quidamtamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt, admiscentque pari mensura succum viridis cicutae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:3)
Ipsum vero caprile vel naturali saxo, vel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:2)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Aliquid tamen admiscendum erit cytisi, vel si id non fuerit, viciae aut mihi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 2:6)
deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
Substernatur autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 2:4)
Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:3)
item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:4)
adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amore languidulosque paret tecum coniungere somnos levia substernens robusto bracchia collo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 14:1)
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati Liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:6)
Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)
Ubi ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:10)
quare si quis versificator, quanquam rude versificetur, ipsum sue ruditati admisceat, non solum bene facit, sed ipsum sic facere oportere videtur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 4:3)
puta cum formose mulieres deformibus admiscentur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION