라틴어 문장 검색

dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:2)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, dum cultores agri altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae, inventae sunt, operculis plumbo devinctis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:5)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
namque uti aeneum vas non in summis labris plenum sed aquae mensurae suae capacitatis habens tribus duas partes operculumque in eo conlocatum, cum ignis vehementi fervore tangatur, percalefieri cogit aquam, ea autem propter naturalem raritatem in se recipiens fervoris validam inflationem non modo implet vas, sed spiritibus extollens operculum et crescens abundat, sublato autem operculo emissis inflationibus in aere patenti rursus ad suum locum residit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION