라틴어 문장 검색

adeo ut in ea major sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:8)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:2)
Adnotavi saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:2)
Sed etiam ea ipsa musica modulatio numerorum nominibus adnotatur, et idem in hac evenire potest, quod in geometria praedictum est. Diatessaron enim et diapente et diapason ab antecedentis numeri nominibus nuncupantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:33)
Et ex his quae dicta sunt componitur syllogismus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:1)
"Est enim demonstratio syllogismus faciens scire", ut scribitur I Posteriorum, et fides non est scientia.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:11)
adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장6)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장8)
iamque lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장2)
adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장8)
fuere qui adnotarent xiiii Kal.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장4)
adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION