라틴어 문장 검색

. . . magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장2)
factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장5)
inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장10)
maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum et cum proximis agitantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장2)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
et finita Iuliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장5)
ne ipse quidem ad securas res accessi, et audita adoptione desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장12)
consultatum inde, pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장4)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
provisum adoptione videbatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장8)
vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장2)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장2)
At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장1)
et Valentini animum laudabant, consilium Auspicis sequebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION