라틴어 문장 검색

est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 14장 1:1)
libet hac requiescere tecum (et requievit) humo pressitque et gramen et ipsum, inque sinu iuvenis posita cervice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula verbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:14)
adripe dilatam tua, dux, in tempora famam, quodque patri superest, successor laudis habeto.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2386)
"si iam tuorum perspicis languere virtutem canum, age ipse, maior carnifex, ostende quo pacto queant imos recessus scindere, manus et ipse intersere rivosque ferventes bibe."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.51)
haec iussa quidam militum, (Eumorphio nomen fuit) violentus, audax, barbarus, furore fervens adripit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.136)
vixdum elocutus martyr hanc peregerat orationem, cum furens interserit Asclepiades:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1216)
has inter species smaragdina gramine verno prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus, te quoque conspicuum structura interserit, ardens chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1248)
Simul adripit ipsum pendentem et magna muri cum parte revellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:12)
at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam 1 continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 4:1)
illum rigida arma caventem avocat ac manibus necopinum interserit ictum callidus et mediam designat volnere frontem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권302)
[bonis esse oportet dentibus lenam probam, adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui, male corde consultare, bene lingua loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION