라틴어 문장 검색

Ista uidelicet domus adulescentem me non capit, quae te senem fecit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:3)
At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 87:2)
aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset, alii senem qualis Maximus fuit;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:5)
quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:6)
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:2)
quod igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici contemnunt, id docti senes extimescent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:2)
i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio, ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 2108)
Non probabantur haec senibus - saepe videbam cum inridentem tum etiam irascentem et stomachantem Philippum - , sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:5)
Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 3:4)
itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte, nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 90:5)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
아브라함과 사라는 이미 나이 많은 노인들로서, 사라는 여인들에게 있는 일조차 그쳐 있었다. (불가타 성경, 창세기, 18장11)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
그들이 아직 잠자리에 들기 전이었다. 성읍의 사내들 곧 소돔의 사내들이 젊은이부터 늙은이까지 온통 사방에서 몰려와 그 집을 에워쌌다. (불가타 성경, 창세기, 19장4)
Dixitque maior ad minorem: "Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.
그때 맏딸이 작은딸에게 말하였다. “우리 아버지는 늙으셨고, 이 땅에는 세상의 풍속대로 우리에게 올 남자가 없구나. (불가타 성경, 창세기, 19장31)
Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?".
그리고 또 말하였다. “사라가 자식들에게 젖을 먹이리라고 누가 아브라함에게 감히 말할 수 있었으랴? 그렇지만 내가 늙은 그에게 아들을 낳아 주지 않았는가!” (불가타 성경, 창세기, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION