라틴어 문장 검색

idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:2)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus eisdem Manlius, etiam si (id quod cupierat) regnare potuisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 13:6)
quo cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exsulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 44:2)
Ergo vir dei tantis itaque eius alloquiis per litteras invitatus, Ambrosium quendam exsulantem rogat absolvi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 3:3)
prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium;
(아풀레이우스, 변명 73:4)
qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
(아풀레이우스, 변명 73:11)
"Malis novae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero mancipavi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:75)
Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:3)
"Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:9)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
"Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:1)
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:7)
"sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente compro- bentur."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION