라틴어 문장 검색

Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
(아풀레이우스, 변명 89:11)
"Sicinius Pudens filius meus mihi heres esto."
(아풀레이우스, 변명 98:9)
At si sciant, inquit, homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 6:1)
Verum regis vivi imaginem in persona adulterare super omnia imposturarum crimina merito palmam fert, nisi forte excipi debeat impostura Mahometi alicuius aut Antichristi qui maiestatem divinam simularunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:3)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur totum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장4)
Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.
(카이사르, 내란기, 2권 31:7)
Flagrantibus iam militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 24장1)
cum qua deinde diuortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam muliebri ueste tam constans fama erat, ut senatus quaestionem de pollutis sacris decreuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 6장 2:2)
domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena adfecerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 48장 1:2)
idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare matronas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 2:1)
"Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:16)
Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 3:2)
balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION