라틴어 문장 검색

M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 15:1)
sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:3)
nec occultum est, quando ex veritate, quando adumbrata laetitia facta imperatorum celebrentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장4)
"nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:16)
fata loquax mentemque Iovis quaeque abdita solus consilia et terris subito ventura parabat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 501:1)
loquaces,si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장36)
aurem substringe loquaci.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장67)
Blesilla nostra ridebit nec dignabitur loquacium ranarum audire convicia, cum dominus eius dictus sit Beelzebub.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:10)
"Iunguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt adversum nos loquaces, pro se muti;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:31)
obligatoque parumper vulnere audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum, suseipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:14)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres in gremium patris fundat semel, ipse loquaci gaudebit nido, viridem thoraca iubebit adferri minimasque nuces assemque rogatum, ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V70)
Alio loco senex, id est referendis fabulis amica et loquax aetas, res refert vetustas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 14:1)
Solet cibus, inquit, cum sumitur, tacitos efficere, potus loquaces:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:2)
Veniat dux longa pace solutus, Milite cum subito, partesque in bella togatae, Marcellusque loquax, et nomina vana Catones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION