라틴어 문장 검색

HS |LX|, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
(카이사르, 내란기, 1권 23:13)
pernicius omnes quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor, Aegaeas seu frangit aquas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:82)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
namque procul Libycos venatu cingere saltus et iuga rimari canibus Gaetula videbar.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:237)
claram Scipiadum taceat Cornelia gentem seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae18)
nunc medium quoniam votis maioribus aequor invidet et Libycae dissidet ora plagae, saltem absens, regina, fave reditusque secundos adnue sidereo laeta supercilio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam21)
non ego vel Libycos cessem tolerare labores Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros, si tu, Roma, velis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:63)
te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys horruit, imposito cum premerere polo:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:19)
arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates, cuius Achaemenio regi ludibria natos advexit tremebundus eques:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:162)
illic posuisse cruentam aegida captivamque pater post proelia praedam advexisse datur.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:226)
advectae misso Stilichone curules, ut nostras tibi, Roma, vices pro principe consul impleret generoque socer.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:188)
adsueta quadrigis cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae diffundit Libycos aliena valle cruores.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:268)
exitiale palam Libycum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:147)
ergo seu patriis primaevus manibus ultor subderet Hispanum legibus Oceanum, seu Tyrias certa fracturus cuspide vires inferret Libyco signa tremenda mari, haerebat doctus lateri castrisque solebat omnibus in medias Ennius ire tubas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:5)
advexit reduces secum Victoria Musas et sertum vati Martia laurus erat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION